Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. fraterna sub morte dolor, tum triste mouebat
  2. augurium et similes defuncto in corpore uultus.
  3. ocius erroris culpam deflendaque facta
  4. ductori pandunt atque arma uetantia pugnam.
  5. ille ardens animi Ferte haec ait ‘omnia Paulo.
  6. namque illum, cui femineo stant corde timores,
  7. mouerit ista manus, quae caede imbuta nefanda,
  8. cum Furiae expeterent poenas, fortasse paterno
  9. signauit moriens sceleratum sanguine carmen.’
  10. Tum minitans propere discribit munera pugnae,
  11. quaque feras saeuus gentes aciemque Nealces
  12. temperat, hac sese Marso cum milite cumque
  13. Samnitum opponit signis et Iapyge alumno.
  14. at campi medio (namque hac in parte uidebat
  15. stare ducem Libyae) Seruilius obuia adire
  16. arma et Picentis Vmbrosque inferre iubetur.
  17. cetera Paulus habet dextro certamina cornu.
  18. his super insidias contra Nomadumque uolucrem
  19. Scipiadae datur ire manum, quaeque arte dolisque
  20. scindent se turmae, praedicit spargere bellum.