Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. effusae lacrimae, Mancinique inde reuersus
  2. fraterna sub morte dolor, tum triste mouebat
  3. augurium et similes defuncto in corpore uultus.
  4. ocius erroris culpam deflendaque facta
  5. ductori pandunt atque arma uetantia pugnam.
  6. ille ardens animi Ferte haec ait ‘omnia Paulo.
  7. namque illum, cui femineo stant corde timores,
  8. mouerit ista manus, quae caede imbuta nefanda,
  9. cum Furiae expeterent poenas, fortasse paterno
  10. signauit moriens sceleratum sanguine carmen.’
  11. Tum minitans propere discribit munera pugnae,
  12. quaque feras saeuus gentes aciemque Nealces
  13. temperat, hac sese Marso cum milite cumque
  14. Samnitum opponit signis et Iapyge alumno.
  15. at campi medio (namque hac in parte uidebat
  16. stare ducem Libyae) Seruilius obuia adire
  17. arma et Picentis Vmbrosque inferre iubetur.
  18. cetera Paulus habet dextro certamina cornu.
  19. his super insidias contra Nomadumque uolucrem
  20. Scipiadae datur ire manum, quaeque arte dolisque