Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- iam Varro exacta uallo legione mouebat
- cladum principia, ac pallenti laetus in unda
- laxabat sedem uenturis portitor umbris.
- stant primi, quos sanguineae pendente uetabant
- ire notae clipeo, defixique omine torpent.
- iuxta terribilis facies: miseranda iacebant
- corpora in amplexu, natusque in pectore patris
- imposita uulnus dextra letale tegebat.
- effusae lacrimae, Mancinique inde reuersus
- fraterna sub morte dolor, tum triste mouebat
- augurium et similes defuncto in corpore uultus.
- ocius erroris culpam deflendaque facta
- ductori pandunt atque arma uetantia pugnam.
- ille ardens animi Ferte haec ait ‘omnia Paulo.
- namque illum, cui femineo stant corde timores,
- mouerit ista manus, quae caede imbuta nefanda,
- cum Furiae expeterent poenas, fortasse paterno
- signauit moriens sceleratum sanguine carmen.’
- Tum minitans propere discribit munera pugnae,
- quaque feras saeuus gentes aciemque Nealces