Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- strage uirum mersus Trebia est, atque ora sepulcro
- Lydia Flaminio premitur, lateque refulgent
- ossibus ac nullo sulcantur uomere campi.
- clarior his titulus plusque adlatura cruoris
- lux oritur. mihi magna satis, sat uero superque
- bellandi merces sit gloria: cetera uobis
- uincantur. quicquid diti deuexit Hibero,
- quicquid in Aetnaeis iactauit Roma triumphis,
- quin etiam Libyco si quid de litore raptum
- condidit, in uestros ueniet sine sortibus enses.
- ferte domos quod dextra dabit. nil ductor honoris
- ex opibus posco. raptor per saecula longa
- Dardanus edomitum uobis spoliauerit orbem.
- qui Tyria ducis Sarranum ab origine nomen,
- seu Laurens tibi, Sigeo sulcata colono,
- adridet tellus, seu sunt Byzacia cordi
- rura magis centum Cereri fruticantia culmis,
- electos optare dabo inter praemia campos.
- addam etiam, flaua Thybris quas inrigat unda,
- captiuis late gregibus depascere ripas.