Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. ni sors alterni iuris, quo castra reguntur,
  2. arbitrium pugnae properanti in fata negasset.
  3. quae tamen haud ualuit perituris milibus una
  4. plus donasse die. rediere in castra, gemente
  5. haud dubie Paulo, qui crastina iura uideret
  6. amenti cessura uiro, frustraque suorum
  7. seruatas a caede animas. nam turbidus ira
  8. infensusque morae dilata ob proelia ductor
  9. Sicine, sic inquit ‘grates pretiumque rependis,
  10. Paule, tui capitis? meruerunt talia, qui te
  11. legibus atque urnae dira eripuere minanti?
  12. tradant immo hosti reuocatos ilicet enses,
  13. tradant arma iube, aut pugnantum deripe dextris.
  14. sed uos, quorum oculos atque ora umentia uidi,
  15. uertere cum consul terga et remeare iuberet,
  16. ne morem et pugnae signum expectate petendae.
  17. dux sibi quisque uiam rapito, cum spargere primis
  18. incipiet radiis Gargana cacumina Phoebus.
  19. pandam egomet propere portas. ruite ocius atque hunc
  20. ereptum reuocata diem.’ sic turbidus aegra