Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. Mancinus gaudens hostilique unguere primus
  2. tela cruore cadit, cadit et numerosa iuuentus.
  3. nec pecudum fibras Varro et contraria Paulo
  4. auspicia incusante deum compesceret arma,
  5. ni sors alterni iuris, quo castra reguntur,
  6. arbitrium pugnae properanti in fata negasset.
  7. quae tamen haud ualuit perituris milibus una
  8. plus donasse die. rediere in castra, gemente
  9. haud dubie Paulo, qui crastina iura uideret
  10. amenti cessura uiro, frustraque suorum
  11. seruatas a caede animas. nam turbidus ira
  12. infensusque morae dilata ob proelia ductor
  13. Sicine, sic inquit ‘grates pretiumque rependis,
  14. Paule, tui capitis? meruerunt talia, qui te
  15. legibus atque urnae dira eripuere minanti?
  16. tradant immo hosti reuocatos ilicet enses,
  17. tradant arma iube, aut pugnantum deripe dextris.
  18. sed uos, quorum oculos atque ora umentia uidi,
  19. uertere cum consul terga et remeare iuberet,
  20. ne morem et pugnae signum expectate petendae.