Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- et spes abruptae, mediam in penetralibus atram
- festinat furibunda pyram. tum corripit ensem
- certa necis, profugi donum exitiale mariti.
- despectus taedae regnis se imponit Iarbas,
- et tepido fugit Anna rogo. quis rebus egenis
- ferret opem, Nomadum late terrente tyranno?
- Battus Cyrenen molli tum forte fouebat
- imperio, mitis Battus lacrimasque dedisse
- casibus humanis facilis. qui supplice uisa
- intremuit regum euentus dextramque tetendit.
- atque ea, dum flauas bis tondet messor aristas,
- seruata interea sedes: nec longius uti
- his opibus Battoque fuit. nam ferre per aequor
- exitium miserae iam Pygmaliona docebat.
- ergo agitur pelago, diuis inimica sibique,
- quod se non dederit comitem in suprema sorori,
- donec iactatam laceris, miserabile, uelis
- fatalis turbo in Laurentis expulit oras.
- non caeli, non illa soli, non gnara colentum
- Sidonis in Latia trepidabat naufraga terra.