Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. teque hostis castris grauior manet, aut ego multo
  2. nequiquam didici casus praenoscere Marte.
  3. spondentem audiui (piget heu taedetque senectae,
  4. si quas prospicio restat passura ruinas!)
  5. cum duce tam fausti Martis, qua uiderit hora,
  6. sumpturum pugnam. quantum nunc, Paule, supremo
  7. absumus exitio, uocem hanc si consulis ardens
  8. audiuit Poenus! iam latis obuia credo
  9. stat campis acies, expectaturque sub ictu
  10. alter Flaminius. quantos, insane, ciebis
  11. Varro uiros! tu (pro superi!) tu protinus arma,
  12. tu campum? noscas ante exploresque trahendo,
  13. †quam ritus hostis! tu non, quae copia rerum,
  14. quae natura locis, quod sit, rimabere sollers,
  15. armorum genus, et stantem super omnia tela
  16. fortunam aspicies? fer, Paule, indeuia recti
  17. pectora. cur, uni patriam si adfligere fas est,
  18. uni sit seruare nefas? eget improbus arto
  19. iam uictu Libys, et belli feruore retuso
  20. laxa fides socium est. non hic domus hospita tecto