Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. spectatus ferro, lingua sperabat adire
  2. ad dextrae decus atque e rostris bella ciebat.
  3. ergo alacer Fabiumque morae increpitare professus
  4. ad uulgum in patres petulantia uerba ferebat:
  5. ‘Vos, quorum imperium est, consul praecepta modumque
  6. bellandi posco. sedeone aut montibus erro,
  7. dum mecum Garamas et adustus corpora Maurus
  8. diuidit Italiam? an ferro, quo cingitis, utor?
  9. exaudi, bone dictator, quid Martia plebes
  10. imperitet: pelli Libyas Romamque leuari
  11. hoste iubent. num festinant, quos plurima passos
  12. tertius exurit lacrimosis casibus annus?
  13. ite igitur, capite arma, uiri. mora sola triumpho
  14. paruum iter est. quae prima dies ostenderit hostem,
  15. et patrum regna et Poenorum bella resoluet.
  16. ite alacres: Latia deuinctum colla catena
  17. Hannibalem Fabio ducam spectante per urbem.’
  18. Haec postquam increpuit, portis arma incitus effert
  19. impellitque moras: ueluti cum carcere rupto
  20. auriga indocilis totas effudit habenas