Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. ambitus et Graio funestior aequore Campus.
  2. idem, ut turbarum sator atque accendere sollers
  3. inuidiam prauusque togae, sic debilis arte
  4. belligera Martemque rudis uersare nec ullo
  5. spectatus ferro, lingua sperabat adire
  6. ad dextrae decus atque e rostris bella ciebat.
  7. ergo alacer Fabiumque morae increpitare professus
  8. ad uulgum in patres petulantia uerba ferebat:
  9. ‘Vos, quorum imperium est, consul praecepta modumque
  10. bellandi posco. sedeone aut montibus erro,
  11. dum mecum Garamas et adustus corpora Maurus
  12. diuidit Italiam? an ferro, quo cingitis, utor?
  13. exaudi, bone dictator, quid Martia plebes
  14. imperitet: pelli Libyas Romamque leuari
  15. hoste iubent. num festinant, quos plurima passos
  16. tertius exurit lacrimosis casibus annus?
  17. ite igitur, capite arma, uiri. mora sola triumpho
  18. paruum iter est. quae prima dies ostenderit hostem,
  19. et patrum regna et Poenorum bella resoluet.
  20. ite alacres: Latia deuinctum colla catena