Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- iam Fabius, tacito procedens agmine et arte
- bellandi lento similis, praecluserat omnis
- fortunaeque hostique uias. discedere signis
- haud licitum, summumque decus, quo tollis ad astra
- imperii, Romane, caput, parere docebat.
- uerum ubi prima satis conspecta in montibus altis
- signa procul fulsitque nouis exercitus armis,
- arrectae spes Sidonii, feruetque secundis
- fortunae iuuenis. uincendi sola uidetur,
- quod nondum steterint acies, mora: Pergite, clamat
- ‘ite citi, ruite ad portas, propellite uallum
- pectoribus. quantum campi distamus, ad umbras
- tantum hosti superest. resides ad bella uocantur,
- quis pudeat certare, senes. quodcumque uidetis,
- hoc reliquum est, primo damnatum ut inutile bello.
- en, ubi nunc Gracchi atque ubi nunc sunt fulmina gentis
- Scipiadae? pulsi Ausonia non ante pauentem
- dimisere fugam quam terror ad ultima mundi
- Oceanumque tulit. profugus nunc errat uterque
- nomina nostra tremens et ripas seruat Hiberi.