Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. coniuent solemque pauent agnoscere uisu.
  2. Quis actis senior numerato milite laetus
  3. collis et tuto repetebat in aggere castra.
  4. ecce autem e media iam morte renata iuuentus
  5. clamorem tollens ad sidera et ordine longo
  6. ibat ouans Fabiumque decus Fabiumque salutem
  7. certatim et magna memorabant uoce parentem.
  8. tum qui partitis dissederat ante maniplis
  9. Sancte ait ‘o genitor, reuocato ad lucis honorem
  10. si fas uera queri, cur nobis castra uirosque
  11. diuidere est licitum? patiens cur arma dedisti,
  12. quae solus rexisse uales? hoc munere lapsi
  13. aeternas multo cum sanguine uidimus umbras.
  14. ocius huc aquilas seruataque signa referte.
  15. hic patria est, murique urbis stant pectore in uno.
  16. tuque dolos, Poene, atque astus tandem exue notos:
  17. cum solo tibi iam Fabio sunt bella gerenda.’
  18. Haec ubi dicta dedit, mille hinc, uenerabile uisu,
  19. caespite de uiridi surgunt properantibus arae.