Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- torpebant dextrae, et sese meruisse negabant
- seruari, subitisque bonis mens aegra natabat:
- ut, qui conlapsa pressi iacuere ruina,
- eruta cum subito membra et nox atra recessit,
- coniuent solemque pauent agnoscere uisu.
- Quis actis senior numerato milite laetus
- collis et tuto repetebat in aggere castra.
- ecce autem e media iam morte renata iuuentus
- clamorem tollens ad sidera et ordine longo
- ibat ouans Fabiumque decus Fabiumque salutem
- certatim et magna memorabant uoce parentem.
- tum qui partitis dissederat ante maniplis
- Sancte ait ‘o genitor, reuocato ad lucis honorem
- si fas uera queri, cur nobis castra uirosque
- diuidere est licitum? patiens cur arma dedisti,
- quae solus rexisse uales? hoc munere lapsi
- aeternas multo cum sanguine uidimus umbras.
- ocius huc aquilas seruataque signa referte.
- hic patria est, murique urbis stant pectore in uno.
- tuque dolos, Poene, atque astus tandem exue notos: