Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- inuenisse fuga: liceat si uincere, finem
- promitti cladum, sed enim dicione carere
- uirtutem, et poenas uincentibus esse repostas.
- clausurum iam castra ducem rursusque referri
- uaginae iussurum enses, reddatur in armis
- ut ratio, et purget miles cur uicerit hostem.
- haec uulgus. necnon patrum Saturnia mentes
- inuidiae stimulo fodit et popularibus auris.
- tunc indigna fide censent optandaque Poeno,
- quae mox haud paruo luerent damnata periclo.
- Diuiditur miles, Fabioque equitumque magistro
- imperia aequantur penitus. cernebat et expers
- irarum senior, magnas ne penderet alti
- erroris poenas patria inconsulta, timebat.
- ac tum, multa putans secum, ut remeauit ab urbe,
- partitus socias uires, uicina propinquis
- signa iugis locat et specula sublimis ab alta
- non Romana minus seruat quam Punica castra.
- nec mora. disiecto Minuci uecordia uallo
- perdendi simul et pereundi ardebat amore.