Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. huic Carthago armis, huic Africa nomine cedet,
  2. hic dabit ex sese qui tertia bella fatiget
  3. et cinerem Libyae ferat in Capitolia uictor.’
  4. Quae dum arcana deum uates euoluit in antro,
  5. iam monita et Fabium bellique equitumque magister
  6. exuerat mente ac praeceps tendebat in hostem.
  7. pascere nec Poenus prauum ac nutrire furorem
  8. deerat et, ut paruo maiora ad proelia damno
  9. eliceret, dabat interdum simulantia terga:
  10. non aliter, quam qui sparsa per stagna profundi
  11. euocat e liquidis piscem penetralibus esca,
  12. cumque leuem summa uidit iam nare sub unda,
  13. ducit sinuato captiuum ad litora lino.
  14. Fama furit uersos hostis, Poenumque salutem
  15. inuenisse fuga: liceat si uincere, finem
  16. promitti cladum, sed enim dicione carere
  17. uirtutem, et poenas uincentibus esse repostas.
  18. clausurum iam castra ducem rursusque referri
  19. uaginae iussurum enses, reddatur in armis
  20. ut ratio, et purget miles cur uicerit hostem.