Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. uiscera torrentem et propriis superabit in oris.
  2. huic Carthago armis, huic Africa nomine cedet,
  3. hic dabit ex sese qui tertia bella fatiget
  4. et cinerem Libyae ferat in Capitolia uictor.’
  5. Quae dum arcana deum uates euoluit in antro,
  6. iam monita et Fabium bellique equitumque magister
  7. exuerat mente ac praeceps tendebat in hostem.
  8. pascere nec Poenus prauum ac nutrire furorem
  9. deerat et, ut paruo maiora ad proelia damno
  10. eliceret, dabat interdum simulantia terga:
  11. non aliter, quam qui sparsa per stagna profundi
  12. euocat e liquidis piscem penetralibus esca,
  13. cumque leuem summa uidit iam nare sub unda,
  14. ducit sinuato captiuum ad litora lino.
  15. Fama furit uersos hostis, Poenumque salutem
  16. inuenisse fuga: liceat si uincere, finem
  17. promitti cladum, sed enim dicione carere
  18. uirtutem, et poenas uincentibus esse repostas.
  19. clausurum iam castra ducem rursusque referri
  20. uaginae iussurum enses, reddatur in armis