Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. hoc ausit uobis? de forma atque ore (quid ultra
  2. iam superest rerum?) certat Venus. omnia paruis
  3. si mea tela dedi blando medicata ueneno,
  4. si uester, caelo ac terris qui foedera sancit,
  5. stat supplex, cum uultis, auus: uictoria nostra
  6. Cypron Idymaeas referat de Pallade palmas,
  7. de Iunone Paphos centum mihi fumet in aris.’
  8. dumque haec aligeris instat Cytherea, sonabat
  9. omne nemus gradiente dea. iam bellica uirgo,
  10. aegide deposita et qua adsuetum casside crinem
  11. inuoluit, nec compta tamen pacemque serenis
  12. condiscens oculis, ibat lucoque ferebat
  13. praedicto sacrae uestigia concita plantae.
  14. parte alia intrabat iussis Saturnia siluis,
  15. iudicium Phrygis et fastus pastoris et Iden
  16. post fratris latura toros. postrema nitenti
  17. adfulsit uultu ridens Venus: omnia circa
  18. et nemora et penitus frondosis rupibus antra
  19. spirantem sacro traxerunt uertice odorem.
  20. nec iudex sedisse ualet, fessique nitoris