Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. adloquitur natos: ‘Testis certissima uestrae
  2. ecce dies pietatis adest. quis credere saluis
  3. hoc ausit uobis? de forma atque ore (quid ultra
  4. iam superest rerum?) certat Venus. omnia paruis
  5. si mea tela dedi blando medicata ueneno,
  6. si uester, caelo ac terris qui foedera sancit,
  7. stat supplex, cum uultis, auus: uictoria nostra
  8. Cypron Idymaeas referat de Pallade palmas,
  9. de Iunone Paphos centum mihi fumet in aris.’
  10. dumque haec aligeris instat Cytherea, sonabat
  11. omne nemus gradiente dea. iam bellica uirgo,
  12. aegide deposita et qua adsuetum casside crinem
  13. inuoluit, nec compta tamen pacemque serenis
  14. condiscens oculis, ibat lucoque ferebat
  15. praedicto sacrae uestigia concita plantae.
  16. parte alia intrabat iussis Saturnia siluis,