Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. monstrabat grauidam telis se ferre pharetram.
  2. ast alius niuea comebat fronte capillos,
  3. purpureos alius uestis religabat amictus.
  4. cum sic suspirans roseo Venus ore decoros
  5. adloquitur natos: ‘Testis certissima uestrae
  6. ecce dies pietatis adest. quis credere saluis
  7. hoc ausit uobis? de forma atque ore (quid ultra
  8. iam superest rerum?) certat Venus. omnia paruis
  9. si mea tela dedi blando medicata ueneno,
  10. si uester, caelo ac terris qui foedera sancit,
  11. stat supplex, cum uultis, auus: uictoria nostra
  12. Cypron Idymaeas referat de Pallade palmas,
  13. de Iunone Paphos centum mihi fumet in aris.’
  14. dumque haec aligeris instat Cytherea, sonabat
  15. omne nemus gradiente dea. iam bellica uirgo,
  16. aegide deposita et qua adsuetum casside crinem
  17. inuoluit, nec compta tamen pacemque serenis
  18. condiscens oculis, ibat lucoque ferebat
  19. praedicto sacrae uestigia concita plantae.
  20. parte alia intrabat iussis Saturnia siluis,