Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. iras compesce atque in lucem proelia differ.
  2. ad fraudem occultamque fugam tutosque receptus
  3. nunc nocte utendum est. arentis nectere frondes
  4. cornibus et latis accensa immittere siluis
  5. armenta, oppositi reserent quo claustra manipli,
  6. germanus parat atque obsessa euellere castra.
  7. emergamus, et hic Fabio persuadeat astus
  8. non certare dolis.’ nihil hinc cunctante, sed acris
  9. incepti laeto iuuene, ad tentoria Acherrae
  10. festinant, cui parca quies minimumque soporis,
  11. nec notum somno noctes aequare: feroci
  12. peruigil inseruibat equo fessumque leuabat
  13. tractando et frenis ora exagitata fouebat.
  14. at socii renouant tela arentemque cruorem
  15. ferro detergent et dant mucronibus iras.
  16. quid fortuna loci poscat, quid tempus, et ipsi
  17. quaenam agitent, pandunt et coeptis ire ministrum
  18. haud segnem hortantur. discurrit tessera castris,
  19. intentiquo docent, quae sint properanda, monentque