Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. Inritus incepti mouet inde atque Apula tardo
  2. arua Libys passu legit ac nunc ualle residit
  3. conditus occulta, si praecipitare sequentem
  4. atque inopinata detur circumdare fraude,
  5. nunc nocturna parat caecae celantibus umbris
  6. furta uiae retroque abitum fictosque timores
  7. adsimulat, tum castra citus deserta relicta
  8. ostentat praeda atque inuitat prodigus hostem:
  9. qualis Maeonia passim Maeandrus in ora,
  10. cum sibi gurgitibus flexis reuolutus oberrat.
  11. nulla uacant incepta dolis: simul omnia uersat
  12. miscetque exacuens uaria ad conamina mentem,
  13. sicut aquae splendor radiatus lampade solis
  14. dissultat per tecta uaga sub imagine uibrans
  15. luminis et tremula laquearia uerberat umbra.
  16. iamque dolore furens ita secum immurmurat ira:
  17. ‘Obuia si primus nobis hic tela tulisset,
  18. nullane nunc Trebiae et Trasimenni nomina? nulli
  19. lugerent Itali? numquam Phaethontius amnis
  20. sanguinea pontum turbasset decolor unda?