Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. pectoribus. quantum campi distamus, ad umbras
  2. tantum hosti superest. resides ad bella uocantur,
  3. quis pudeat certare, senes. quodcumque uidetis,
  4. hoc reliquum est, primo damnatum ut inutile bello.
  5. en, ubi nunc Gracchi atque ubi nunc sunt fulmina gentis
  6. Scipiadae? pulsi Ausonia non ante pauentem
  7. dimisere fugam quam terror ad ultima mundi
  8. Oceanumque tulit. profugus nunc errat uterque
  9. nomina nostra tremens et ripas seruat Hiberi.
  10. est etiam, cur Flaminio mihi gloria caeso
  11. creuerit, et titulis libeat cur figere nostris
  12. crudum Marte uiri nomen. quot demere noster
  13. huic annos Fabio gladius ualet! et tamen audet.
  14. audeat. haud ultra faxo spectetur in armis.’
  15. Talia uociferans uolucri rapit agmina cursu
  16. ac praeuectus equo nunc dextra prouocat hostem
  17. nunc uoce increpitat, missa nunc eminus hasta
  18. fertur ouans pugnaeque agitat simulacra futurae:
  19. ut Thetidis proles Phrygiis Vulcania campis