Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- si maius quicquam toto uidisset in orbe
- gens hominum, quam quod uestri ueneranda parentis
- edidit exemplum uirtus. pudet addere questus
- suppliciis, quae spectaui placido ore ferentem.
- tu quoque, care puer, dignum te sanguine tanto
- fingere ne cessa atque orientis comprime fletus.
- praefixo paribus ligno mucronibus omnes
- armantur laterum crates, densumque per artem
- texitur erecti stantisque ex ordine ferri
- infelix stimulus, somnisque hac fraude negatis
- quocumque inflexum producto tempore torpor
- inclinauit iners, fodiunt ad uiscera corpus.
- absiste, o iuuenis, lacrimis. patientia cunctos
- haec superat currus. longo reuirescet in aeuo
- gloria; dum caeli sedem terrasque tenebit
- casta Fides, dum uirtutis uenerabile nomen,
- uiuet; eritque dies, tua quo, dux inclite, fata
- audire horrebunt a te calcata minores.’
- Haec Marus et maesta refouebat uulnera cura.