Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. sed nos ad poenam moderato flamine lenes
  2. uexerunt Zephyri Tyrioque dedere furori.
  3. Infelix uidi patriamque remissus in urbem
  4. narrator poenae dura mercede reuerti.
  5. nec tibi nunc ritus imitantem irasque ferarum
  6. Pygmalioneam temptarem expromere gentem,
  7. si maius quicquam toto uidisset in orbe
  8. gens hominum, quam quod uestri ueneranda parentis
  9. edidit exemplum uirtus. pudet addere questus
  10. suppliciis, quae spectaui placido ore ferentem.
  11. tu quoque, care puer, dignum te sanguine tanto
  12. fingere ne cessa atque orientis comprime fletus.
  13. praefixo paribus ligno mucronibus omnes
  14. armantur laterum crates, densumque per artem
  15. texitur erecti stantisque ex ordine ferri
  16. infelix stimulus, somnisque hac fraude negatis
  17. quocumque inflexum producto tempore torpor
  18. inclinauit iners, fodiunt ad uiscera corpus.
  19. absiste, o iuuenis, lacrimis. patientia cunctos
  20. haec superat currus. longo reuirescet in aeuo