Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. obrueret scopulisque ratem furor improbus Euri
  2. frangeret, optabam: letum id commune fuisset.
  3. sed nos ad poenam moderato flamine lenes
  4. uexerunt Zephyri Tyrioque dedere furori.
  5. Infelix uidi patriamque remissus in urbem
  6. narrator poenae dura mercede reuerti.
  7. nec tibi nunc ritus imitantem irasque ferarum
  8. Pygmalioneam temptarem expromere gentem,
  9. si maius quicquam toto uidisset in orbe
  10. gens hominum, quam quod uestri ueneranda parentis
  11. edidit exemplum uirtus. pudet addere questus
  12. suppliciis, quae spectaui placido ore ferentem.
  13. tu quoque, care puer, dignum te sanguine tanto
  14. fingere ne cessa atque orientis comprime fletus.
  15. praefixo paribus ligno mucronibus omnes
  16. armantur laterum crates, densumque per artem