Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. spes tamen una mihi, quamquam bene cognita et olim
  2. atrox illa fides, urbem murosque domumque
  3. tangere si miseris licuisset, corda moueri
  4. posse uiri et uestro certe mitescere fletu.
  5. claudebam sub corde metus lacrimasque putabam
  6. esse uiro et nostrae similem inter tristia mentem.
  7. cum tandem patriae Tiberino adlabimur amni,
  8. seruabam uultus ducis ac prodentia sensum
  9. lumina et obtutu perstabam intentus eodem.
  10. si qua fides, unum, puer, inter mille labores,
  11. unum etiam in patria saeuaque in Agenoris urbe
  12. atque unum uidi poenae quoque tempore uultum.
  13. obuia captiuo cunctis simul urbibus ibat
  14. Ausonia, et campum turba uincente propinqui
  15. implentur colles; strepit altis Albula ripis.
  16. ipsi Poenorum proceres immitia corda
  17. ad patrios certant cultus reuocare, togaeque
  18. addebatur honos. stetit, inlacrimante senatu
  19. et matrum turba iuuenumque dolore profuso,
  20. inter tot gemitus immobilis. aggere consul