Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- per medios coetus trahit atque inimica per ora
- spectandum Fortuna ducem. fert lumina contra
- pacatus frontem, qualis cum litora primum
- attigit adpulsa rector Sidonia classe.
- accessi comes, haud ipso renuente, ratique
- impositus maestis socium me casibus addo.
- inluuiem atque inopes mensas durumque cubile
- et certare malis urgentibus hoste putabat
- deuicto maius, nec tam fugisse cauendo
- aduersa egregium, quam perdomuisse ferendo.
- spes tamen una mihi, quamquam bene cognita et olim
- atrox illa fides, urbem murosque domumque
- tangere si miseris licuisset, corda moueri
- posse uiri et uestro certe mitescere fletu.
- claudebam sub corde metus lacrimasque putabam
- esse uiro et nostrae similem inter tristia mentem.
- cum tandem patriae Tiberino adlabimur amni,
- seruabam uultus ducis ac prodentia sensum
- lumina et obtutu perstabam intentus eodem.
- si qua fides, unum, puer, inter mille labores,