Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- ingestis cauda et iaculis et pondere conti
- haeret humi, lassoque tamen minitatur hiatu,
- donec tormentis stridens magnoque fragore
- discussit trabs acta caput, longoque resoluens
- aggere se ripae tandem exhalauit in auras
- liuentem nebulam fugientis ab ore ueneni.
- erupit tristi fluuio mugitus et imis
- murmura fusa uadis, subitoque et lucus et antrum
- et resonae siluis ulularunt flebile ripae.
- heu quantis luimus mox tristia proelia damnis,
- quantaque supplicia et qualis exhausimus iras!
- nec tacuere pii uates famulumque sororum
- Naiadum, tepida quas Bagrada nutrit in unda,
- nos uiolasse manu seris monuere periclis.
- haec tunc hasta decus nobis pretiumque secundi
- uulneris a uestro, Serrane, tributa parente,
- princeps quae sacro bibit e serpente cruorem.’
- Iamdudum uultus lacrimis atque ora rigabat
- Serranus medioque uiri sermone profatur:
- ‘Huic si uita duci nostrum durasset in aeuum,