Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. aut acta ad fluuium torrenti lampade solis
  2. armenta et tractae foeda grauitate per auras
  3. ac tabe adflatus uolucres. semesa iacebant
  4. ossa solo informi dape quae repletus et asper
  5. uastatis gregibus nigro ructarat in antro.
  6. isque ubi feruenti concepta incendia pastu
  7. gurgite mulcebat rapido et spumantibus undis,
  8. nondum etiam toto demersus corpore in amnem
  9. iam caput aduersae ponebat margine ripae.
  10. imprudens tantae pestis gradiebar, Aquino
  11. Apenninicola atque Vmbro comitatus Auente:
  12. scire nemus faciemque loci explorare libebat.
  13. iamque propinquantum tacitus penetrauit in artus
  14. horror et occulto riguerunt frigore membra.
  15. intramus tamen et Nymphas numenque precamur
  16. gurgitis ignoti trepidosque et multa pauentis
  17. arcano gressus audemus credere luco.
  18. ecce e uestibulo primisque e faucibus antri
  19. Tartareus turbo atque insano saeuior Euro
  20. spiritus erumpit, uastoque e gurgite fusa