Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. uix puerile mihi tempus confecerat aetas,
  2. cum primo malas signabat Regulus aeuo.
  3. accessi comes, atque omnis sociauimus annos,
  4. donec dis Italae uisum est extinguere lumen
  5. gentis, in egregio cuius sibi pectore sedem
  6. ceperat alma Fides mentemque amplexa tenebat.
  7. ille ensem nobis magnorum hunc instar honorum
  8. uirtutisque ergo dedit et, sordentia fumo
  9. quae cernis nunc, frena (sed est argenteus ollis
  10. fulgor). nec cuiquam Marus est post talia dona
  11. non praelatus eques. uerum superauit honores
  12. omnis hasta meos. cui me libare Lyaei
  13. quod cernis latices, dignum cognoscere causam.
  14. Turbidus arentis lento pede sulcat harenas
  15. Bagrada, non ullo Libycis in finibus amne
  16. uictus limosas extendere latius undas
  17. et stagnante uado patulos inuoluere campos.
  18. hic studio laticum, quorum est haud prodiga tellus,
  19. per ripas laeti saeuis consedimus aruis.
  20. lucus iners iuxta Stygium pallentibus umbris