Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. Cetera †aceruantem questu lenire laborans
  2. effatur senior: ‘Patrio, fortissime, ritu
  3. quicquid adest duri et rerum inclinata feramus.
  4. talis lege deum cliuoso tramite uitae
  5. per uarios praeceps casus rota uoluitur aeui.
  6. sat tibi, sat magna et totum uulgata per orbem
  7. stant documenta domus: sacer ille et numine nullo
  8. inferior, tuus ille parens decora alta parauit
  9. restando aduersis nec uirtutem exuit ullam
  10. ante reluctantis liquit quam spiritus artus.
  11. uix puerile mihi tempus confecerat aetas,
  12. cum primo malas signabat Regulus aeuo.
  13. accessi comes, atque omnis sociauimus annos,
  14. donec dis Italae uisum est extinguere lumen
  15. gentis, in egregio cuius sibi pectore sedem
  16. ceperat alma Fides mentemque amplexa tenebat.
  17. ille ensem nobis magnorum hunc instar honorum
  18. uirtutisque ergo dedit et, sordentia fumo
  19. quae cernis nunc, frena (sed est argenteus ollis
  20. fulgor). nec cuiquam Marus est post talia dona