Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. abnueret sortem an superum pareret honori.
  2. tum uero trepidare metu uix compos Imilce,
  3. magnanimi metuens immitia corda mariti.
  4. His auide auditis ductor sic deinde profatur:
  5. ‘Quid tibi pro tanto non impar munere soluat
  6. Hannibal aequatus superis? quae praemia digna
  7. inueniam, Carthago parens? noctemque diemque
  8. arma feram, templisque tuis hinc plurima faxo
  9. hostia ab Ausonio ueniat generosa Quirino.
  10. at puer armorum et belli seruabitur heres.
  11. spes, o nate, meae Tyriarumque unica rerum,
  12. Hesperia minitante, salus, terraque fretoque
  13. certare Aeneadis dum stabit uita memento.
  14. perge (patent Alpes) nostroque incumbe labori.
  15. uos quoque, di patrii, quorum delubra piantur
  16. caedibus atque coli gaudent formidine matrum,
  17. huc laetos uultus totasque aduertite mentes.
  18. namque paro sacra et maioris molior aras.
  19. tu, Mago, aduersi conside in uertice montis,
  20. tu laeuos propior collis accede, Choaspe,