Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. mos fuit in populis, quos condidit aduena Dido,
  2. poscere caede deos ueniam ac flagrantibus aris
  3. (infandum dictu) paruos imponere natos.
  4. urna reducebat miserandos annua casus
  5. sacra Thoanteae ritusque imitata Dianae.
  6. cui fato sortique deum de more petebat
  7. Hannibalis prolem discors antiquitus Hannon.
  8. sed propior metus armati ductoris ab ira
  9. et magna ante oculos stabat redeuntis imago.
  10. asperat haec, foedata genas lacerataque crinis,
  11. atque urbem complet maesti clamoris Imilce,
  12. Edonis ut Pangaea super trieteride mota
  13. it iuga et inclusum suspirat pectore Bacchum.
  14. ergo inter Tyrias, facibus ceu subdita, matres
  15. clamat: ‘Io coniunx, quocumque in cardine mundi
  16. bella moues, huc signa refer. uiolentior hic est,
  17. hic hostis propior. tu nunc fortasse sub ipsis
  18. urbis Dardaniae muris uibrantia tela
  19. excipis intrepidus clipeo saeuamque coruscans
  20. lampada Tarpeis infers incendia tectis.