Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. dum ne perdat iter, non cetera membra moratur
  2. in pretium belli dare, si uictoria poscat,
  3. satque putat lucis, Capitolia cernere uictor
  4. qua petat atque Italum feriat qua comminus hostem.
  5. talia perpessi tandem inter saeua locorum
  6. optatos uenere lacus, ubi deinde per arma
  7. sumeret amissi numerosa piacula uisus.
  8. Ecce autem patres aderant Carthagine missi.
  9. causa uiae non parua uiris, nec laeta ferebant.
  10. mos fuit in populis, quos condidit aduena Dido,
  11. poscere caede deos ueniam ac flagrantibus aris
  12. (infandum dictu) paruos imponere natos.
  13. urna reducebat miserandos annua casus
  14. sacra Thoanteae ritusque imitata Dianae.