Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. Flaminius, facilisque uiro tum gloria belli,
  2. corde leuem atque astus inopem contundere gentem.
  3. sed labor haud idem Tyrio certasse tyranno.
  4. hunc laeuis urbi genitum ad fatalia damna
  5. ominibus parat imperio Saturnia fesso
  6. ductorem dignumque uirum ueniente ruina.
  7. inde ubi prima dies iuris, clauumque regendae
  8. inuasit patriae, ac sub nutu castra fuere,
  9. ut pelagi rudis et pontum tractare per artem
  10. nescius, accepit miserae si iura carinae,
  11. uentorum tenet ipse uicem cunctisque procellis
  12. dat iactare ratem: fertur uaga gurgite puppis
  13. ipsius in scopulos dextra impellente magistri—
  14. ergo agitur raptis praeceps exercitus armis
  15. Lydorum in populos sedemque ab origine prisci
  16. sacratam Corythi iunctosque a sanguine auorum
  17. Maeonios Italis permixta stirpe colonos.
  18. Nec regem Afrorum noscenda ad coepta moratur
  19. laude super tanta monitor deus. omnia somni
  20. condiderant aegrisque dabant obliuia curis,