Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. extremumque diem primus tulit; ire per ora
  2. nomen in aeternum paucis mens ignea donat,
  3. quos pater aetheriis caelestum destinat oris.
  4. an Romana iuga et famulas Carthaginis arces
  5. perpetiar? stimulant manes noctisque per umbras
  6. increpitans genitor, stant arae atque horrida sacra
  7. ante oculos, breuitasque uetat mutabilis horae
  8. prolatare diem. sedeamne, ut nouerit una
  9. me tantum Carthago, et, qui sim, nesciat omnis
  10. gens hominum, letique metu decora alta relinquam?
  11. quantum etenim distant a morte silentia uitae?
  12. nec tamen incautos laudum exhorresce furores.
  13. et nobis est lucis honos, gaudetque senecta
  14. gloria, cum longo titulis celebratur in aeuo.
  15. te quoque magna manent suscepti praemia belli.
  16. dent modo se superi, Thybris tibi seruiet omnis
  17. Iliacaeque nurus et diues Dardanus auri.’
  18. dumque ea permixtis inter se fletibus orant,
  19. confisus pelago celsa de puppe magister
  20. cunctantem ciet. abripitur diuulsa marito.