Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. uictoris praedam flammis donare supremis.
  2. Quae postquam congesta uidet feralis Erinys,
  3. lampada flammiferis tinctam Phlegethontis in undis
  4. quassat et inferna superos caligine condit.
  5. inde opus aggressi toto quod nobile mundo
  6. aeternum inuictis infelix gloria seruat.
  7. princeps Tisiphone lentum indignata pauentum
  8. pressit ouans capulum cunctantemque impulit ensem
  9. et dirum insonuit Stygio bis terque flagello.
  10. inuitas maculant cognato sanguine dextras
  11. miranturque nefas auersa mente peractum
  12. et facto sceleri inlacrimant. hic turbidus ira
  13. et rabie cladum perpessaeque ultima uitae
  14. obliquos uersat materna per ubera uisus.
  15. hic raptam librans dilectae in colla securim
  16. coniugis increpitat sese mediumque furorem
  17. proiecta damnat stupefactus membra bipenni.
  18. nec tamen euasisse datur; nam uerbera Erinys
  19. incutit atque atros insibilat ore tumores.
  20. sic thalami fugit omnis amor, dulcesque marito