Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. quid sedeat, legere ambiguis neu fallere dictis
  2. imperat ac, saeuo neutrum renuente senatu,
  3. ceu clausas acies gremioque effunderet arma,
  4. ‘Accipite infaustum Libyae euentuque priori
  5. par’ inquit bellum, et laxos effundit amictus.
  6. tum patrias repetit pugnandi nuntius arces.
  7. Atque ea dum profugae regnis agitantur Elissae,
  8. †accitis uelox populis, quis aegra lababat
  9. ambiguo sub Marte fides, praedaque grauatus
  10. ad muros Poenus reuocauerat arma Sagunti.
  11. Ecce autem clipeum saeuo fulgore micantem
  12. Oceani gentes ductori dona ferebant,
  13. Callaicae telluris opus, galeamque coruscis
  14. subnixam cristis, uibrant quae uertice coni