Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. aduentu trepidant. mouet hinc foedusque fidesque
  2. et testes superi iurataque pacta parentum,
  3. hinc popularis amor coeptantis magna iuuentae,
  4. et sperare iuuat belli meliora. sed, olim
  5. ductorem infestans odiis gentilibus, Hannon
  6. sic adeo increpitat studia incautumque fauorem:
  7. ‘Cuncta quidem, patres, (neque enim cohibere minantum
  8. irae se ualuere) premunt formidine uocem:
  9. haud tamen abstiterim. mortem licet arma propinquent,
  10. testabor superos, et caelo nota relinquam
  11. quae postrema salus rerum patriaeque reposcit.
  12. nec nunc obsessa demum et fumante Sagunto
  13. haec serus uates Hannon canit. anxia rupi
  14. pectora ne castris innutriretur et armis