Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. in flammas iaciunt, ambustoque ore genisque
  2. deforme alitibus liquere cadauer Hiberis.
  3. Poenorum interea quis rerum summa potestas,
  4. consultant bello super, et quae dicta ferantur
  5. Ausoniae populis, oratorumque minaci
  6. aduentu trepidant. mouet hinc foedusque fidesque
  7. et testes superi iurataque pacta parentum,
  8. hinc popularis amor coeptantis magna iuuentae,
  9. et sperare iuuat belli meliora. sed, olim
  10. ductorem infestans odiis gentilibus, Hannon
  11. sic adeo increpitat studia incautumque fauorem:
  12. ‘Cuncta quidem, patres, (neque enim cohibere minantum
  13. irae se ualuere) premunt formidine uocem:
  14. haud tamen abstiterim. mortem licet arma propinquent,
  15. testabor superos, et caelo nota relinquam
  16. quae postrema salus rerum patriaeque reposcit.
  17. nec nunc obsessa demum et fumante Sagunto
  18. haec serus uates Hannon canit. anxia rupi
  19. pectora ne castris innutriretur et armis
  20. exitiale caput; monui et, dum uita, monebo,