Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. hinc letale uiri robur tegimenque tremendum
  2. in flammas iaciunt, ambustoque ore genisque
  3. deforme alitibus liquere cadauer Hiberis.
  4. Poenorum interea quis rerum summa potestas,
  5. consultant bello super, et quae dicta ferantur
  6. Ausoniae populis, oratorumque minaci
  7. aduentu trepidant. mouet hinc foedusque fidesque
  8. et testes superi iurataque pacta parentum,
  9. hinc popularis amor coeptantis magna iuuentae,
  10. et sperare iuuat belli meliora. sed, olim
  11. ductorem infestans odiis gentilibus, Hannon
  12. sic adeo increpitat studia incautumque fauorem:
  13. ‘Cuncta quidem, patres, (neque enim cohibere minantum
  14. irae se ualuere) premunt formidine uocem:
  15. haud tamen abstiterim. mortem licet arma propinquent,
  16. testabor superos, et caelo nota relinquam
  17. quae postrema salus rerum patriaeque reposcit.
  18. nec nunc obsessa demum et fumante Sagunto
  19. haec serus uates Hannon canit. anxia rupi
  20. pectora ne castris innutriretur et armis