Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. quis aditum portae trepidantum saepserat agmen,
  2. uictor agit curruque uolat per ouantia castra.
  3. At Nomadum furibunda cohors miserabile humandi
  4. deproperat munus tumulique adiungit honorem
  5. et rapto cineres ter circum corpore lustrat.
  6. hinc letale uiri robur tegimenque tremendum
  7. in flammas iaciunt, ambustoque ore genisque
  8. deforme alitibus liquere cadauer Hiberis.
  9. Poenorum interea quis rerum summa potestas,
  10. consultant bello super, et quae dicta ferantur
  11. Ausoniae populis, oratorumque minaci
  12. aduentu trepidant. mouet hinc foedusque fidesque
  13. et testes superi iurataque pacta parentum,
  14. hinc popularis amor coeptantis magna iuuentae,
  15. et sperare iuuat belli meliora. sed, olim
  16. ductorem infestans odiis gentilibus, Hannon
  17. sic adeo increpitat studia incautumque fauorem:
  18. ‘Cuncta quidem, patres, (neque enim cohibere minantum
  19. irae se ualuere) premunt formidine uocem:
  20. haud tamen abstiterim. mortem licet arma propinquent,