Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. uirtutis, Masinissa, manent, citiusque uel armis
  2. quam gratae studio uincetur Scipio mentis.
  3. cetera quae Libyam portari incendia suades,
  4. expediet tempus. nec enim sunt talia rerum
  5. non meditata mihi, et mentem Carthago fatigat.’
  6. hinc iuueni dona insignem uelamine picto
  7. dat chlamydem stratumque ostro, quem ceperat ipse
  8. deiecto uictor Magone animique probarat,
  9. cornipedem, tum, qua diuum libabat ad aras
  10. Hasdrubal, ex auro pateram galeamque comantem.
  11. exin firmato sociali foedere regis
  12. uertendas agitat iam nunc Carthaginis arces.
  13. Massylis regnator erat ditissimus oris
  14. nec nudus uirtute Syphax, quem iura petebant
  15. innumerae gentes extremaque litore Tethys.
  16. multa uiro terra ac sonipes et belua, terror
  17. bellorum, nec non Marti delecta iuuentus.
  18. nec foret, aut ebore aut solido qui uinceret auro
  19. Gaetulisue magis fucaret uellus aenis.
  20. has adiungere opes auidus reputansque laborem,