Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- Sic Nomadum ductor. tunc dextra Scipio dextram
- amplexus: ‘Si pulchra tibi Mauorte uidetur,
- pulchrior est gens nostra fide. dimitte bilinguis
- ex animo socios. magna hinc te praemia clarae
- uirtutis, Masinissa, manent, citiusque uel armis
- quam gratae studio uincetur Scipio mentis.
- cetera quae Libyam portari incendia suades,
- expediet tempus. nec enim sunt talia rerum