Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- florentis quondam luxus quas uerterit urbes.
- quippe nec ira deum tantum nec tela nec hostes,
- quantum sola noces animis inlapsa, Voluptas.
- Ebrietas tibi foeda comes, tibi Luxus et atris
- circa te semper uolitans Infamia pennis.
- mecum Honor ac Laudes et laeto Gloria uultu
- et Decus ac niueis Victoria concolor alis.
- me cinctus lauro producit ad astra Triumphus.
- casta mihi domus et celso stant colle penates:
- ardua saxoso perducit semita cliuo.
- asper principio (neque enim mihi fallere mos est)
- prosequitur labor. adnitendum intrare uolenti,
- nec bona censendum, quae Fors infida dedisse
- atque eadem rapuisse ualet. mox celsus ab alto
- infra te cernes hominum genus. omnia contra
- experienda manent quam spondet blanda Voluptas.
- stramine proiectus duro patiere sub astris
- insomnis noctes frigusque famemque domabis.
- idem iustitiae cultor, quaecumque capesses,
- testis factorum stare arbitrabere diuos.