Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- Poenum uicini seruabat caespite ualli.
- hic iuuenem adgreditur Latiae telluris imago:
- ‘Clausorum decus atque erepto maxima Romae
- spes Nero Marcello, rumpe atque expelle quietem.
- magnum aliquid tibi, si patriae uis credere fatis,
- audendum est, quod depulso quoque moenibus hoste
- uictores fecisse tremant. fulgentibus armis
- Poenus inundauit campos, qua Sena relictum