Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. is tum Lucanis cohibentem finibus arma
  2. Poenum uicini seruabat caespite ualli.
  3. hic iuuenem adgreditur Latiae telluris imago:
  4. ‘Clausorum decus atque erepto maxima Romae
  5. spes Nero Marcello, rumpe atque expelle quietem.
  6. magnum aliquid tibi, si patriae uis credere fatis,
  7. audendum est, quod depulso quoque moenibus hoste
  8. uictores fecisse tremant. fulgentibus armis
  9. Poenus inundauit campos, qua Sena relictum
  10. Gallorum a populis seruat per saecula nomen.
  11. ni propere alipedes rapis ad certamina turmas,
  12. serus deletae post auxiliabere Romae.
  13. surge, age, fer gressus. patulos regione Metauri
  14. damnaui tumulis Poenorum atque ossibus agros.’
  15. His dictis abit atque abscedens uisa pauentem
  16. attrahere et fractis turmas propellere portis.
  17. rumpit flammato turbatus corde soporem
  18. ac supplex geminas tendens ad sidera palmas
  19. tellurem Noctemque et caelo sparsa precatur
  20. astra ducemque uiae tacito sub lumine Phoeben.