Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. sed current albusque dies horaeque serenae,
  2. et molli dabitur uictu sperare senectam.
  3. quantas ipse deus laetos generauit in usus
  4. res homini plenaque dedit bona gaudia dextra!
  5. atque idem, exemplar lenis mortalibus aeui,
  6. imperturbata placidus tenet otia mente.
  7. illa ego sum, Anchisae Venerem Simoentos ad undas
  8. quae iunxi, generis uobis unde editus auctor.
  9. illa ego sum, uerti superum quae saepe parentem
  10. nunc auis in formam, nunc torui in cornua tauri.
  11. huc aduerte aures. currit mortalibus aeuum,
  12. nec nasci bis posse datur: fugit hora, rapitque
  13. Tartareus torrens ac secum ferre sub umbras,
  14. si qua animo placuere, negat. quis luce suprema
  15. dimisisse meas sero non ingemit horas?’
  16. Postquam conticuit finisque est addita dictis,
  17. tum Virtus Quasnam iuuenem florentibus inquit,
  18. ‘pellicis in fraudes annis uitaeque tenebras,
  19. cui ratio et magnae caelestia semina mentis
  20. munere sunt concessa deum? mortalibus alti