Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- magnum Dardaniae, Laeli, decus, omnia felix
- cui natura dedit, nullo renuente deorum
- ille foro auditus, cum dulcia soluerat ora,
- aequabat Pyliae Neleia mella senectae.
- ille, ubi suspensi patres et curia uocem
- posceret, ut cantu ducebat corda senatus.
- idem, cum subitum campo perstrinxerat auris
- murmur triste tubae, tanto feruore ruebat
- in pugnam atque acies, ut natum ad sola liqueret
- bella: nihil uitae peragi sine laude placebat.
- tunc et furtiua tractantem proelia luce
- deiecit Galam. sacris Carthaginis illum
- supposito mater partu subduxerat olim,
- sed stant nulla diu deceptis gaudia diuis.
- tunc Alabim Murrum atque Dracen demisit ad umbras,