Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. sacrati manes, campo iacet. en age, miles,
  2. in pugnam et caedes, qualis spirantibus ire
  3. adsueras ducibus, talis rue.’ dumque ea fatur,
  4. incumbunt. Myconum Laenas Cirtamque Latinus
  5. et Thysdrum Maro et incestum Catilina Nealcen
  6. germanae thalamo obtruncat. cadit obuius acri
  7. Kartalo Nasidio, Libycae regnator harenae.
  8. te quoque Pyrenes uidit conterrita tellus
  9. permixtum Poenis et uix credenda furentem,
  10. magnum Dardaniae, Laeli, decus, omnia felix
  11. cui natura dedit, nullo renuente deorum
  12. ille foro auditus, cum dulcia soluerat ora,
  13. aequabat Pyliae Neleia mella senectae.
  14. ille, ubi suspensi patres et curia uocem
  15. posceret, ut cantu ducebat corda senatus.
  16. idem, cum subitum campo perstrinxerat auris
  17. murmur triste tubae, tanto feruore ruebat
  18. in pugnam atque acies, ut natum ad sola liqueret
  19. bella: nihil uitae peragi sine laude placebat.
  20. tunc et furtiua tractantem proelia luce